Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
quondam Strigonien. Ecclesiae electi, cum pendenti sigillo , nobis exhibere curauerunt: quibus perlectis vidimus plenius contineri: quod ipse decimas viJlae Kemend contulerat Capitulo Strigonien memorato ad distributionem simularum, eo modo, quemadmodum decimae de Tyrna ipsis fratribus nostris pro simulis disribuendis ab antiquo sunt coJlatae. Et quia ipsius Domini eiecti voluntatem sic iiberalem, sic caritatiuam circa ipsum capitulum considerauimus extitisse, et petitioni insuper fratrum nostrorum in hac parte paternaliter inclinati, ipsarum decim.arum donacionem praehabilam ratificantes duximus approbandam. Nosque nichilominus iam dictas decimas de Kemend pleno iure et integraliter contulimus, dedimus, et donauimus eisdem fratribus nostris, videlicet memoratae Ecclesiae nostrae Capitulo, ad cottidianam distributionem simularum eo moderamine atque iure, quo ipsihabent decimas deTyrna percipiendas, perpetuo possidendas et tenendas; ita videlicet: quod-Praepositus et Lector Ecclesiae nostrae Strigonien. pro tempore constiuti, in ipsis decimis de Keinend, seu simulis exinde confectis atque distributis ratione Praepositurae et Lectoratus vltra praebendam Canonicalem nullam habeant vllo vnquam tempore portionem, sicut in decimis de Tyrna praenotatis huiusmodi distributio simularum obseruatur. In cuius quidem donationis tain per praefatum Benedictum Electum, quam per nos factae memoriam et perpetuam firmitatem nostras praesentes concessimus litteras, sigilli nostri appensione communilas. Datum Strigonii in octauis Paschae. Anno Domini Miilesiino, trecentesimo tredecimo. I/. S. auulsi. Ex autographo Mcti opolitani Capituli Strigonien.