Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

collationem dictae terrae de benignitate regia ra­lam habere, et nostro dignaremur priuilegio con­firmare ; cnins quidem priuilegii tenor lalis est : Andreas (v. ad an. 1291). Nos vero, quia ipsas priuilegiales litteras inuenimus non cancellatas, non abrasas, nec in aliqua sui parte vitiatas; con­sideratis fidelitatibus et seruitiorum meritis, qui­bus sicut nostris progenitoribus semper studuerunt complacere, sic et nobis in cunctis nostris expe­ditionibus et agendis, iidem fideles nostri Svculi de iuxta Aranas se summopere curauerunt semper exhibere graliosos , eorum iustis et legitimis pe­titionibus de benignitate regia fauorabiliter incli­nati, praedictam donationein memoratae terrae Ca­stri nostri de Thorda , Oronos vocatae, per pro­genitores noslros eisdem Siculis factam, ralam ha­bentes, saepedictum priuilegium confirmatorium de verbo ad verbum praesentibus inseri facientes, nostra regia auctoritate confirmamus. Tn cuius rei memoriam , perpetuamque firmitatem praesentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri muni­mine roboratas. Datum per manus discreti viri, Magistri Iohannis, Albensis Ecclesiae Praepositi, aulae nostrae Vice Cancellarii, et archidiaconi de Kukulleo, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCC. tredecimo ; regni autem nostri anno simi­liter tredecimo; quarto nonas Iulii. " Ex. autographo Cornides T. XII. p. 169. CCXLIII. A. Ch. 1313. kl an Carolus litteras emptionales terrae Oprovck , pro Episcopo Zagrabievsi conjirmat. Budae in Vigilia Omnium Sanctorum. Carolus R. H. super Ternaua , prope Eccle­siam B. M. V. de Oporovch, quani Petrus Cantor

Next

/
Thumbnails
Contents