Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
sum ; petens a nobis cum instantia, vt praediclaui donationem , et reambulationem, ac metarum distinctionem ^atam habere. ipsumque priuilegium confirmare dignaremur; cuius priuilegii tenor talis est (v. ad an. MCCXCU. ) Nos igitur priuilegium eiusdem Andreae regis inspicientes per singula seriatim, quia illud inuenimus non cancellatum, non abrasum, nec in aliqua sui parte viciatum, in cera , serico et sigillo, sed iuste, prouide et rationabiliter impetratum, et pariter salubriter concessum; consideraiites nihilominus ex mansueludine Regiae Maiestatis, quod memoratus Yen. Pater Thomas Archiepiscopus tam familiarem, qua sollicitatorem, qua directorem et promotorem nostrorum negociorum se in nostris factis et cunctis agendis, a toto eo tempore , quo in regnum 110strum Hungariae , iure geniturae nobis debitum, intrauimus , exhibuit fideliter exequendis, vt etiarn nullo praecedente donationis titulo, ideili a nostra celsitudine per instantiam suae reuerentiae obtinere meruisset; volentes et nos Deum, et suam sanctain Ecclesiam nostris donatiuis regiis exemplo nostrorum antecessorum magnificare, praefatam donationem Andreae regis ratam habentes, et gratam; imo cuiusdam praetitulationis noui iuris inchoatione, et antiqui conseruatione, ex nunc conferentes, auctoritate regia duximus confirmandam , et ipsam donationem continuantes, de consilio praelatorum et baronum nostrorum , Emerici Varadiensis, Augustini Zagrabien. Stephani Wespremien. Nicolai Iaurien. et Georgii S. Irenaei, et Kuw , Ecclesiarum Episcoporum, et Kopoz Palatini, ac M. Dominici, magistri Tauernicorum dominae reginae Katharinae (carissimae) consortis