Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

nostrae, dictam possessionem llosnobana ei­dem Archiepiscopo et Arcliiepiscopatui Strigo­niensi, ex nunc de nouo eodem iure duximus con­ferendam. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem praesentes concessimus litteras duppli­cis sigilli nostri appensione communitas. Datum per manus discreti viri M. Ioannis, Albensis Eccle­siae Praepositi, auiae nostrae Yice-Cancellarii, et Archidiaconi de Kukullu, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Miilesimo , trecentesimo, tredecimo. In nonis Nouembris; regni autem nostri anno si­militer tredecimo." E tabulario Rosnauiensis Episcopi. Coll. Heuenesi T. V. p. 229. Katona B. Cr. Tomo VIII. p. 241. seqq. I H 1 X v; CCXXXVIII. A. Ch. 1313. Idem Carolus concambium inter Praepositum de Miecou , Ord. Cruciferorum , et Magistrum Kokos , filium Ricolphi, celebratum, confirmat. Budae feria quinta proxima post fest. Paschae Domini. Nos Karolus, Dei gracia,Rex Hungarie, me­morie commendantes significamus, quibus expedit, presencium per tenorem vniuersis: quod accedens ad nostram presenciam personaliter Magister Ko­kos, filius Comitis Rykolphy, dilectus noster et fidelis dixit: quod vna cum discrelo viro Ordinis cruciferorum Ierosolimitani Preposito de Mieko tale concambium de voluntate Conuentus eius­dem ordinis inter se ordinassent: quod idem Ma­gister Kokos, quamdam possessionem suam Lan­dek vocatam cum omnibus vtilitatibus et pertinen­ciis suis vniuersis, possessionem ipsius scilicet here­ditariam , super concambio cuiusdam possessionis

Next

/
Thumbnails
Contents