Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
quantum ipsius Domini Dei nostri beneplacitis credimus inhaerere. Nec potest eius inconprehensibile iudicium facile concipi, quod saepe causis latentibus permittit fortunam aliquos blandiri, vt, fortius eos laedat. Sed non expedit verbis huiusmodi diutius immorari. Ad id, quod dicitis, quod pacem anhelatis , et vultis , rescribimus: quod mandato Dominico totis viribus adhaerentes illam voluimus , nec vnquam pro nobis remansit , vt omnibus non extat incognitum. Nam ab initio , et postmodum saepe , et plures nostros ambasciatores transmisimus, et ad vos primo: et postmodum de Nobilibus nostris saepe et saepius ad partes praedictas, et nori pro nobis, sed pro vobis semper remansit bonum concordiae, vt vos scitis, et nouit Deus, cui omnia sunt aperta, et nunc etiam in eadem voluntale reconciliationis et pacis consistimus, et consistere intendimus semper, cum quibuscunqne modis facla procedant, quae ncc iu prosperis, nec in aduersis animum noslruui immutant. Ita quod, sicut extunc, ila ex nunc eam volumus , et ad illam intendimus semper, cum quibuscunque per^onis , et ad ipsam habendam cum eo , quod conuenit, dare operam efficacem, et specialiter reconciliationem et bonum Ciuitatis nostrae Iadrae et Vestrum, quos tanta affectione dileximus, tanta charitate fuimus prosecuti, quantam, nouit Deus, poterat pater naturalis erga dilectos filios gerere, vel habere: Nec multum est opus exemplis, nisi vos cunctos, et statum vestrum aspicere , qui in tantum aucti sub nostro suaui dominio fueratis. Nec occasione mortis illius in Arbo, vel alia causa habebatis, vei habetis de mittendo ad nos timere , vel in aliquo dubitare ,