Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

quoniam ipse occasione nostra vel alicuius Ciuis Veneliarum nunquam recepit iniuriam aliquam vel ofFensam , imo tractabatur, honorabatur et vide­batur per nos et nostros tanquam carus et fidelis noster dilectus ; sed quidam inimici eius capitaies, quorum insidiis nemo in mundo secuie tueri se potest, illum letaliter percusserunt, de cuius mor­te nos et tota Venetia doluimus, et dolemus , et statim persequi fecimus malefactores praedictos , et de aliquo inuento iustitiam et vindictam sumi. IIlos autem, qui fugerunt, persequi mandauimus per omnes partes, et bona eorum omnia sub no­stro dominio existentia intromitti, etiam multam pecuniae quantitatem statuimus dari exhibentibus nobis eos. Quod pro dicta occasione dictum sit, ne habeatis illud effugium, quod dicitis remanere, de mittendo ad nos Ambasciatores veslros, qui non minus, qnam in propria domo poterant , et poterunt esse securi. Qui si venient, in nobis re­perient voluntatem pacis, quam dicimus, et totum quod conueniet pro bono tranquillitatis et pacis. Aliter cognoscemus expresse, quod verba nostra nullum dant effectum, nec aliquam firmationem, sed quod astute vnum ore dicitis, et corde aliud cogitatis. Datum die XVII. mensis Octobris vnde­cimae Indict ;onis. Anno M.CCC.XII. " Apud Dandulum 1. c. p. 497. sq. Pacem se anhelare simulabant ladrenses spe auxilium amplius ab Hungaris obtinendi; quod tamen sopita vtut cruenta ad Rozgon , et arcem Stiros cum Matbaeo de Trencbin quondam P a_ latino XV. lunii pngna , seditione domestica , haud sunt consecuti. Paulus etiam Banus mense Maio vitam finiit. Belleti lust iniani Ducis Venetorum captiuitas ac mors ,. intestina item ac extera bella Venetis obmota, fecerant, vt resisterent vltro quoque Iadrenses. Madius I. c. p 639 Luc. L. IV. Cap. XII.

Next

/
Thumbnails
Contents