Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

pertinet vices pensare temporum emergentium, negotiorum causas discutere, ac personarum atten­dere qualitates : vt ad singula debitum dirigens ne­cessariae considerationis intuitum, et oportune manum operationis apponens, de agro Domini sic vitiorum tribuios eruat, vt virtutes ampliiicet, sic praeuaricantium spinas tollat, vt euellendo plus plantet, quam destruat, et in loca vacua per eradi­cationem nocentium tribulorum, deuota Deo plan­tamina transferendo, potiorem praebeat de proui­sa et vtili eorum locorum vnione, et translatione laetitiam, quam iustitia, quae compassionem habet, doloris intulerit detrimentum personarum et loco­rum huiusmodi perruinam. Sic enim sufferendo , quod officit, et subrogando, quod proficit, virtu­tum profectus amplificat, et sublata de medio me­liori subrogatione restaurat. Dudum siquidem or­dinem domus inilitiae templi Hierosolymitani, propter Magistrum, et fratres, caeterasque perso­nas dicti ordinis, in quibuslibet mundi partibus consistentes , variis et diuersis non tam nefandis quam infandis, proli dolor, errorum et scelerum obscoenitatibus , prauitatibus, maculis , labe re­spersos, quae propter tristem , et spurcidam eorum memoriam praesentibus subticemus, eiusque or­dinis statum et habitum, atque nomen, non sine cordis amaritudine et dolore, sacro approbante concilio , non per modum definitiuae seutentiae , cum eam super hoc secundum inquisitiones, et. processus super his habitos, non possemus ferre de iure , sed per viam prouisionis seu ordinationis apostolicae irrefragabili et perpetuo valitura sustu­limus sanctione, ipsum prohibitioni perpetuae sUp­ponentes: districtius inhibendo, ne quis dictum

Next

/
Thumbnails
Contents