Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
ordinem de ceiero intrare, vel eius habitum suscipere vel portare, aut pro Templario se gerere praesumeret; quod si quis contra faceret, excOmmunicationis incurreret sententiam ipso facto. Vniuersa etiam bona ordinis praelibati apostolicae sedis ordinationi et dispositioni autboritate apostolica duximus reseruanda. Inliibentes districtius, ne quis , cuiuscunque conditionis vel status existeret, se de personis vel bonis buiusmodi, aliquatenus intromitteret, vel circa ea, in praeiudicium Ordinis, seu dispositionis apostolicae, per sedem eamdem, vt praemittitur, faciendae, aliquid faceret, innouaret, vel etiam attentaret; decernentes extunc irritum et inane, si secus a quoquam scienter vel ignoranter contigerit attentari. Ac postmodum, ne dicta bona, quae dudum ad subsidium terrae sanctae, et impugnationem inimicorum fidei Christianae, a Christi cultoribus data, legata, concessa, et acquisita fuerunt, debita gubernatione carentia , tanquam vacantia deperirent, vel conuerterentur in vsus aiios, quam in illos, ad quos fuerant pia deuotioue fidelium deputata, vel propter tarditatem ordinationis et dispositionis huiusmodi, eorum destructio vel dilapidatio sequeretur; cum fratribus nostris sanctae romanae Ecclesiae Cardinalibus, nec non Patriarchis, archiepiscopis, episcopis et praelatis , ac etiam cum nonnuliis excellentibus, et iilustribus personis , cum reliquorum quoque absentium Praelatorum, et etiam Capitulorum, et conuentuum, ecclesiarum, et monasteriorum procuratoribus, in dicto concilio constitutis, habuimus ardua, morosa et diuersa consilia, et tractatus, vt per huiusmodi consiliorum et tractatuum deliberationem praehabitam diligentem , dictorum