Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

et possidendam, et tenendam, per Capellanum Altaris Beati Nicolai saepe dictum, pro tempore constitutum, constitni et ordinaui , quod si qui successu temporum nostri successores in adhiben­da diligentia circa praedictum pium officium ne­gligentes fuerint in corrigendo et sollicitando, ac compellendo Capellanum praedictum ad celebra­tionem diuinorum, cessando per tres menses sine causa legitima, vel etiam ad vineam emendandam, si deteriorasset, vno anno, duobus, tribus successiuc non compelleret, cum in hoc non videatur carere scrupulo societatis occultae, qui manifeste facinori desineret obuiare ; ex hinc post primam ammoni­tionem factam per Dominum Praepositum pro tempore existentem in Capitulo, quem volo ex­spectare infra mensem, post seciuidam monitio­nem similiter infra mensem, post tertiam moni­tionem similiter infra mensem; quae etiam si non curauerit, tam in soJlicitatione Diuinorum tantum vel emendatione vineae antedictae, et statuo, et ordino, quod sub eodem modo et ordine ad Prae­positurae dignitatem per omnia cura praedicti dieti officii deuoluatur; cui causa deinde supplico genibus prouolutis, quatenus acceptare dignaretur suae salutis et ecclesiae honoris ob respectum; qui, si recipere nollet curam antedictam vel reci­piendo simiiiter non curaret, ex tunc vltimo post demum remedio, auxilio, et prouisioni Domini Strigoniensis Archiepiscopi totam ordinationem meam humiliter submitto. Dico et statuo, quod si praedictus Capellanus praedictam vineam infra­tres annos male procurauerit, ex tunc praefatus Dominus Lector praedictum Capellanum priuare debeat beneficio Altaris, et vinea ante dicta alteri

Next

/
Thumbnails
Contents