Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

icloneo, de praedictis Canonicis , saepe dictum officium et vineam conferendo, et expensas, per quas possit emendari vinea praedicta ab eOdem Capellano exigere teneatur Dominus Lector Vica­rius antedictus. Caeterum vltimo concludo, quod quicunque banc nostram ordinationem, constitu­tionem infringere , vel in peius immutare volue­rit, vel procurari fecerit, vel vineam praedi­ctam vel aliquid de praedictis vendiderit, vel im­pignorauerit, vel distraxerit, iram et indignatio­nem omnipotens Dei, et Beatae Mariae Virginis, et omnium Sanctorum eius incurrat in vita et in morte. In cuius memoriam, perpetuamque firmita­tem praesentes sigiili mei consignatione duxi robo­randas. Ordo autem Missarum talis erit: quod die Dominico , semper celebrare debeat ad laudem Dei omnipotentis officium de Sancta Trinitate; prae­terea dicat secundam orationem de Dominica, postea de Beata Virgine, et Beato Nicolao, et de pace Domini; de omnibus scilicet; postea secunda feria semper celebrare debeat de Sancto Michaele Archangelo officium, ad laudem omnium coele­stium Spirituum, postea secundam dicat orationem de Beata Virgine, et de Beato Nicolao, aliampost peractam penultimam pro fidelibus defunctis, vl­timam semper de omnibus Sanctis, nisi sit festum magnum speciale. Item feria tertia semper de sancto Ioanne Baptista, ad laudem omnium San­ctorum Patriarcharum ; caetera sicut de Beato Mi­ehaele, nisi sit festum speciale. Item feria quarta semper de Sanctis Petro et Paulo, vel Ioanne Apo­stolis, Evangelistae officium, ad laudem omnium Sanctorum Apostolorum et Evangelistaruin, nisi festum alicuius Apostoli vel Evangelistae sitspecia-

Next

/
Thumbnails
Contents