Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

tiquata, quam ex forma conuentionum praedicta­rum, quas conuentiones, quantum in nohis est, seruare intendimus perpetuis temporibus illibate; proponentes nos , et tota Yenetia, praedictum amorem et amicitiam ad ipsum, et regnum suum continuare semper futuris temporibus, si suo cul­mini complacebit. Quibus, proul discretioni Ye­strae videbitur, relatis , dicatis eidem, quod nos opinantes, ipsum informatum esse falsis sugge­stionibus nostrorum infidelium iniquorum, tacita veritate serenitati suae, puram et veram per no­stras litteras deuotauimus veritatem super iure, et iurisdictione, quam habemus in Jadra, ab antiquis temporibus. Et adhuc vt maiorem informationem habeat de praedictis, et suus animus conquiescat, aspiciens verilatem, et ius nostrum validissimum , quod habemus, prouidimus facere sibi per suos ostendi exempla conuentionum ipsarum, quas et vos sibi ostendere debeatis, si videre voluerit. Tamen hoc taliter facientes, quod non fiant, nec ostendatis vos haec facere per modum litigii, nec quod videatur vos velle stare suae deflinitioni, sed ad informandum animum suum de iure nostro. Dicatis sibi praeterea, quod habetur per Chroni­cas nostras, quae fuerunt diutissime, et sunt in nostra procuratoria Sancti Marci, qui est locus ita solemnis, quod iam sunt circa anni CCCIX. quod Jadrenses sponte dederunt se, et terram Ja­drae absolute et praecise Duci tunc praesenti, et communi Venetiarum; circa ea , quae dicta sunt, taliter vos habentes, vt de prouidentia Yestra con­fidimus, et speramus, denotantes nobis solicite, quaecunque per vos facta fuerint in praedictis, et responsionem fiendam per Regera, omnia particu-

Next

/
Thumbnails
Contents