Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
lariter et distincte, ac alia quaecunque liuc facientia, scire et inuestigare poteritis; et sciatis, quod si quas expensas contingat AOS facere pro eundo ad regera, si forte abesset vel aliter vos contingeret expensare pro dicto facto, vobis satis fieri integre faciemus. Data die XII. Nouembris X. Indictione. Anno MCCCXI. " Ibidem p. 495. Exhaustis taliter Dux Venetiarum omnibus Poiitiees mediis armis quoque eontra Jadrenses pugnabat; momentum hoc Carolus R. H. neglexit adhibere. cc. A. Ch. 1311. Georgias de Castro Budensi, Capituli S. Petri di veteri Buda Lector, Iuris Canonici Professor, Capellaniam S. Nicolai E. et C. fundat. Datum Budae in festo Cathedrae Beati Petri Apostoli. In nomine Sanctissimae Trinitatis et Indiuiduae vnitatis. Amen. Vniuersis Christi fidelibus, tam praesentibus quam futuris, praesentem paginam inspecturis, salutem in eo, qui dat veram salutem. Hominis vniusque humanae naturae condi- # tio in tantum propter transgressionem prothoplasti Parentis sauciata dinoscitur, quod eius memoria caliginositatis ignorantiae nebula per rerum varietates lapsu temporis obfuscatur, nisi ea, quae aguntur in tempore , fideli patrocinio scripturarum declarentur. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumns peruenire: Quod ego Joannes Georgius de Castro Budensi, Lector Ecclesiae Beati Petri de Buda Veteri Canonicus, Iuris Professor, Vicarius Venerabilis Patris Domini Vincentii Archiepiscopi Colocensis Generalis, ob aliqualem recognitionem beneficiorum receptorum ab Ecclesia antedicta, de bona voluntate, bene— placito, et consensu honorabilium et discretorum