Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

ciuitalis, quibus per multa curricula temporum vsum fui-t Yenetiarum dominium, nulla vnquam per reges Hungariae requisitio, inquietatio, vel molestia facta fuit Venetiarum communi. Immo per Illustrissimum Dominum Belam, serenissimum regem Hungariae, fuit recognitum , quod domi­nium dictae ciuitatis, ac possessio ad Venetiarum pertineant commune; prout baec et alia patent exemplo conuentionum initarum inter ipsum Do­minum regem, per se et suos successores, et do­minum Ducem, et commune Venetiarum, quae mandaueramus ostendi per nobilem virum, Nico­laum Grimani, fideiem nostrum, regiae Maiestati. Ea praedicta ergo notificatione verum constare potest perspicue celsitudini regiae, qualis fuit ipso­rum Iadrensium perfidia. Et ad boc, vt maiorem de ipsorum malitia notitiam habeatis, regiae Ma­iestati aliqua de his, quae contra nostrum atten­tarunt dominium, breuiter praesentibusreferemus. Nam, vt est toti mundo notorium, eorum status sub nostro felici et suaui dominio mirabiliter auctus erat. Nam de manu nostra suscipiebant omnium bonorum abundantiam , et plenitudinem gratiarum; sed ipsi tantorum bonorum ingrati, ac eo ipso, quo magis augmentum status procurabamus eorum, magis temere praesumentes, ciuitatem ipsam con­tra nostrum dominium , imo contra se ipsos potius rebellarunt. Sed speramus in Domino, quod nisi ad nostram gratiam, et mandata redierint, eorum perfidiam, et superbiam virium nostrarum poten­tia, diuino directa subsidio, in hac nostra tam iu­sta causa, prout semel demerita exigunl, contere­mus. Serenitatem igitur regiam rogamus ,attente r quatenus e praedictis veritate concepta negotii, di~

Next

/
Thumbnails
Contents