Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

ctorum Iadrensium perfidiam exosam habendo, audientia regia super talibus exc!udantur, ac no­stram et ducatus nostri amicitiam ab antiquo ser­uatam, illaesam, et sic, quantum in nobis est, ser­uandam in futurum, nunc et in posterum conser­vare velitis ad regis commoda et honores. Data die decima secunda mensis Nouembris, decimae Indi­ctionis. Anno MCCCXI. Apud eund. Dandulum 1. c. p. 494. CXCIX. A. Ch. 1311. Idem Dux legatum suum JVicolaum Grimani , quid apud Carolum R. II. dicat, agatue, smgilla ­tim instruit. XII. Nouembris. Significamus vobis, quod litteras Serenissiini domini Regis Hungariae, nobis per quemdam ad­ductas cursorem, recepimus; inter cetera continen­tes, quod Ciuitas Jadrae nunc ad manus suas sponte rediit. Propter quod nos rog&uit, quod cum intellexisset per nos eidem ciuitati multa da­mna fieri, ac plurima nocumenta; placeret nobis ab offensione dictae Ciuitatis abstinere , et facere abstineri. Ad quas litteras mandauimus fieri re­sponsales, sed cursor ipse recessit subito, nostris litteris non receptis. Subsequenter vero alias simi­les recepimus litteras, ad quarum responsionem cum intenderemus, aliae tertiae regiae litterae su­peruenerunt grauiores satis prioribus. Nam ibi quaedam verba comminatoria concluduntur, vt videre poteritis per exemplum earum , quod vobis mittimus praesentibus inclusum. Nos ve­ro deliberatione habita diligenti, cum plenum ius et dominum super Ciuitatem Jadrae habea­mus, tam ex antiqua et Ionga possessione, quam

Next

/
Thumbnails
Contents