Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
in ipsa ciuitate semper voluimus et fecimus ob reuerentiam et amorem regum, praedecessorum vestrorum, tanquam qui intendimus non turbare iii aliquo iura regia , sed ad conseruationem eorum dare potius auxiiium et fauorem. Et erat ius ipsum aliqua pars datii porlae ciuitatis, quod soluebatur per homines vestros regni Hungariae ad introitum solum ciuitatis praedictae, quae pars exhibebatur, vt dictuin est, cui per reges Yngariae ordinatum fuerat; et sic per praedicta potestis euidenter aspicere, et cognoscere manifestum ius nostrum, et quod vobis aJiud, quam veritas, fuit intimatum. Yerum de rebellione iniqua Iadratinorum, nostrorum rebellium, aliquod regiae Magnificentiae denotamus. Nam ipsa ciuitas nostra, et ciues sub felici et suaui nostro doininio, sicut est liquidum toti mundo, tantam pacem, statum, et omnium bonorum affluentiam, et plenitudinem susceperant, et continuum recipiebant augmentum, quod nullis mundi ciuibus, sed eis omnes alii ciues possent ob tantorum bonorum copiam, et quod ipsos continuis et magnis fauoribus, et paternis dulciter affectibus tractabamus, inuidere; nam tam suaue, et dulce et vtile est regnum nostrum in subditos, vt pro eis in suis grauitatibus conquiescanl. Ynde ipsi incrassati multa pinguedine adeo, \t proprium amitterent intellectum, et in reprobum sensum dati, erga tantum affectum venientes, venenum et iniquitatem concipientes nefandam; nobis rebellare temerarie praesumserunt. Sed speramus in Domino, quod nisi ad nostram gratiam etmandata redierint, eorum perfidiam, superbiamque virtutis nostrae potentia conteremus. Datum IV. Octobris, decimae indictionis Anno MCCCXI.