Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

Apud And. Danduluui Chron. Tom. Xlf. Script. rer. Ital. Mur. p. 493. His litteris offensus magis , quam pla­catus Rex., rursus nuncios cum epistola ad Venetos mi­sit, obsidionem acrius urgentes; vt vrbem prius, quam maiores Hungari ferrent suppetias, capere possint. Ad­dunt litteras nouas ad eumdem regem. CXCVIII. A. Ch. 1311. Martirius Georgio, Dux Perietiarum, ius in Iadrensem vrhem suis iterato vendicat j Carolo R. H. conuentionem cum Bela IV. R. H exhiberi iubens. Die XII. Mensis Nouembris X. Ind. Serenissimo, et Potentissimo Domino Carolo, Dei gratia, Hungariae regi plurimum honorando. Martinus Georgio, eadem gratia, Venetiarum, Dal­matiae, atque Croatiae Dux. Serenitatis regiae duas eiusdem tenoris litteras in duabus vicibus, et temporibus successiue transmissas , honore susce­pimus condecenti. Quarum lrabebat inter cetera series: quod ciuitas Iadrae, quam multis iam ela­psis temporibus per nos fore occupatam asseritis , nunc sponte ad manus vestras rediit, et vestro se dominio subiugauit. Propter quod culmen regium nos rogauit; quod , cum intellexeritis per nos ipsi ciuitati, et ad eandem pertinentibus insulis, mo­lestias, damna , et multa fieri nocumenta, prae­dictam ciuitatem , et ad ipsam pertinentes insulas noliemus vlterius molestare. Super quo scire vo­lumus regiam Maiestatera, quod primis habitis lit­teris statim fieri mandauimus responsales , sed cur­sor, lator earum , recessit subito, litteras nostras non recipiens, nec requirens. Et receptis post modum aliis similibus litteris, dum ad missionem nostrae responsionis intenderemus, superuenerunt aliae tertiae litterae, per quas super eadem nos 27 *

Next

/
Thumbnails
Contents