Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
uerunt, debeant gratulari. In cuius rei memoriam — — Datum per manus discreti viri Magistri lohannis, Praepositi Albensis Ecelesie, aule nostre Yice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno Domini miilesimo trecentesimo, decimo primo, quarto Idus Augusti, regni autem nostri anno similiter decimo primo." Ex eiusdem Cornidesii MSS. Katona Tom. VlTI. p. 222-3. CLXXXVI. A. Ch. 1311*". Idem Carolus Ciuiuni ladrensium libertates ac iura Jirmat. IV. idus Octobris. s. I. Carolus, Dei gratia, Vngariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Bex. Vnitiersis et singulis, quibus expedit, praesens scriptum inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Decet regiam Excellentiam iustis precum instantiis suorum subditorum et fidelium animum inclinare , et eisdem condescendere regali cum fauore, vt ipsorum numerus in opere fidelitatis augeatur, atque crescat. Proinde ad vniuersorum notitiam tam praesentium, quam futurorum, harum serie volumus peruenire, quod religiosus vir, frater Stephanus, ordinis Praedicatorum, et nobilis vir Martinus, ciuis Iadrensis, syndici ac nuncij eiusdem ciuitatis, ad nostram accedentes praesentiam, vice et nomine ciuium et vniuersitatis praedictae ciuitatis a nobis cum instantia postulauerant, vt praedictain ciuitatem, ciues et vniuersitatem Iadrensem in ipsorum libertatibus et iuribus conseruare dignaremur, quae per nostros progenitores, illustres reges Hungariae, specialiter regem Belam ipsis da-