Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
tae fueruntet concessae. — Praeterea quodRectorem, quem voluerint, possint sibi assumere, vel eligere siue ab eadem ciuitate, siue fuerit de aliis partibus, qui possit eos regere secundum consuetudinem et libertatem ipsius ciuitatis. Nos igitur volentes inuigilare pro commodo et quieto ipsorum ciuium et vtilitatibus nostrae antedictae ciuitatis, et nihilominus attendentes ipsorum petitionem esse iustam, et legitimam, praedictis eorum petitionibus annuentes, iuxta ipsorum voluntatem, promittimus eosdem seruare in propriis eorum libertatibus et iuribus , quae ipsis sunt concessae per nostros progenitores, et illustrem Belam regem antedictum; Nec aliquis Banus, pro tempore constitutus, vel eius officialis possit eos in aliquo causare articulo , iudicare, vel ad suam traliere praesentiam. In cuius reimemoriam, perpetuamque lirmitatem, has nostras litteras priuilegiales concessimus dupplicis sigilli nostri appensione et munimine roboratas. Datum per manus discreti viri, IoannisPraepositi Albensis, aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Quarta Idus Octobris Anno Domini Millesimo, CCC. vndecimo, regni nostri similiter XI." Kaprinai sub C. Tom. IV. nro CXVI. p. 343. sqq. Venetorum seilieet pertaesi Iadrenses, Paulo maritimo Bano , Bosnaeque Domino , Carolo R. H. addictissimo , se subiecerant, vti Madius iu liaec verba refert: ,,Anno Domini MCCCXI. mense Martii, Ciuitas Iadrensis a Dominico Veneto fuit rebellata , subiiciens se dominio Pauli Bani et suorum filiorum." Apud Scbwandt. Tom. III. p. 689. Quod multiplici partium disceptationi causam dedit. Carolum ad ipsos quoque Venetos hoc in negotio scripsisse, vtab obsidione vrbis vetustissimo tempore ad Hungariam pertinentis abstinerent, responsum ipsorum docet.