Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

Gregorio Judice, Drago, Praestantio, Michaele, Drusia, et fere totius supra dictae civitatis clero favente, ac populo. Anno millesimo ab Incarnatio­ne D. N. Jesu Christi, videlicet septuagesirao sexto, Indictione vero quinta decima, tempore eiusdem Gregorii septimi Papae , et Demetrii Dalmatiae et Chroatiae regis, et Domini Petri eiusdem monaste­rii Ahbatis religiosi. Quicumque autem corrumpe­rit, quod horum omnium laude confirmatum est, Dei et eorum maledictionem perpetuo incurrat. Amen. u Commune civitatis Belgradensis decimas ex ole­arum fructibus eidem Templo ac monasterio S. Joannis solvendi lege semet obstrinxerat hac cum clausula: ,,Haec donatio acta sancitaque fuit anno ab Incarnatione D. N. J. Ch. millesimo septuagesimo sexto, Indictione vero quinta decima; et hoc Apo­stolante Gregorio septimo Papa ? apud Graecos Mi­chaeleImperante,apud Slavos Svinimiro regnan­te , Petro in eodem monasterio Abbatizante, Domi­nico Justo Belgradi Priorante." E codice Polichorium dicto. XI,. Ladislaus R. H. Monasterium in Szentszegh pro Benedicti­nisfundat. Anno 1078. Ladislaus, Rex Hungariae, monasterium in Szentszegh pro Benedictinis fundat. et dotat. Anno MLXXVIII. E bulla Sixti IV- PP. monasterium hoc Paulinis Anno 1439« conferentis. Illa Paulinis sublatis quorsum devene­rit, ignoro. An monasterium boc n Szent Jobkez sit di­stinctnm , ambigi merito potrst.

Next

/
Thumbnails
Contents