Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

XLI. Gregorius VII. Papa Michaeli, Slavorum regi, se litem in~ ter Spalatinum et Ragusinum Archi-Episcopos, prae­terquam idoneis nunciis missis, componere haud posse, respondet. Anno 1078. Gregorius Episcopus Servus Servorum Dei, Mi~ chaeli Slavorum regi salutem et Apostolicam feene­dictionem. Cognoscat debita tuae devotionis circa sedem Apostolicam reverentia, Petrum apud vos dilectum nostrum legatum, adhuc ad nostram non advenisse praesentiam, suas tamen misisse litteras , quae ita vestris dissonantes existunt, quod vestram causam, seu Ragusane Ecclesiae, penitus finire ne­quivimus. Quapropter Petrum Antibarensem Epi­scopum, atque Ragusanum : sive alios idoneos nun­cios ad nos mittere oportet, per quos de lite, qua inter Spalatanum Archiepiscopum et Ragusanum iu­stitia possit inquiri, ac canonice definiri, tuique regni honor a nobis recognosci. Tum vero re co­gnita, tuae petitioni iuste satisfacere secundum quod cupimus, valebimus; ac in dono vexilli et conces­sione Pallii, quasi charissimum B. Petri filium, di­ctante rectitudine, audiemus. Datum Romae In­dictione prima." Ibid. folio 57. Micbael fu.it Slavorum Serblorum Rex, qui Ragusano Arehiepiscopo fuerant subordinati. Spalati­nus et in Ragusinum et Antibarensem iurisdictionem sibi vendicavit; quam Callistus II. PP. misso Geraldo Ragusino Pallio, invalidavit. XI,II. S. Ladislaus R. H, possessiones Abbatiae de Tihan. Signan­ter villas Gamas, limitibus circumscribit. Anno l093. Series Literarum Domini Dionisii, Judicis Cu­manorum etComitis de Oklich , in vigilia sancti Ste-

Next

/
Thumbnails
Contents