Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
corditer infundendo, et fumigans Deo deuotionis sacrifiicium oflferendo, erigens oculos tuae mentis et in ipso ponens anclioram tuaespei, negocium, huiusmodi tarn laudabile, tam salubre, ad Dei laudem, catholice fidei exaltationem, et tui nominis honorem viriliter prosequaris, vt, quanto in hortum dominicum vberiores bonoruin operum manipulos in te et alys reportaueris , tanlo a distributore bonorum omnium remunerari donis potioribus merearis. Datum apud vrbem veterem X. kal. Aprilis. A. IV." E bullario magno. cccxrm. Idem Nicolaus IV. PP Georgio, alias Teter Cumano, JSulgarorum Imperatori, Jidem et vnionem Iiomano-Catholicam impense commendat yi. 1291. Magnifico Principi Georgio, Imperatori Bulgarorum illustri graliam in praesenti, quae perducat ad gloriam in futuro. Ad curam dominici gregii eius dispositione vocati, qui coelestia et terrena virtutis suae magnitudine prouide moderatur, iugi reddimur attentione solliciti, vt vniuersi mortales sic in semitis mandatorum Domini gressns suos dirigant, quod post cursum vitae transitoriae felicitatis aeternae brauium assequantur. Sane ad huiusmodi brauium assequendum necesse est cuilibet, vt obseruet et teneat firmiter fidem catholicam, quam tenet, profitetur, et docet sacrosancta romana ecclesia, Mater fidei, et magistra, sine qua nemo potest Deo placere, nec ad perpetuae beatitudinis gaudia peruenire. Haec siquidem Fides charitatis est vinculum, et totius religionis sanctissimae fundamentum. Haec reatus expurgat, mentes purificat, tenebras infideli-