Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
4<>2 tatis fugat, nubem erroris eliminat, commoda salutis impenditj aeternae vitae paemia suis sectatoribus repromittit. Haec, vt vera tenet religio , alibi quam in communione ipsius ecclesiae romanae, quae disponente Jesu Christo, nostrae salutis auctore, sola superomnes ecclesias summum etpraecipuum obtinet principatum, ad salutem haberi non potest; sicut in arca Noe, per quam catholica ecclesia designatur, spiritualiter extitit figuratum, iu qua, eaeteris pereuntibus, is duntaxat, qui se recejierant infra ipsam, salui super inundante generali diluvio extiterunt. Quia vero , Princeps egregie, nos, qui licet immeriti, eius , qui de supernis coe'orum sedibus ad ima mundi deseendens, carnem nostrae mortalitatis assumpsit, vt proprii aspersione cruoris humanum genus perpetuae morti obnoxium, a mortis nexibus misericordiier hberaret, vices in terris gerimus, illa, quae tuae salutis augmentuin respiciunt, tuum nomen apud Deum et homines magnificant, el extollunt, tolis desideriis affectamus} Serenitalem tuam, cuius ex hac parte salutem exquirimus, attente rcgandam duximus, et in Jesu Christo Dei l ilio saluiaribus monitis exhortandnm ; quatenus Fidem huiusmodi, quam sicut praemittimus, tenet ipsa romana ecclesia et obseruat, inconcusse teneas, ipsam totis nisibus, totisque afjfectibus amplecti studeas, et populos imperio tuo subiectos, ad tenendam eandem salubriter dirigas, et inducas. Per haec enim te Deo reddes acceptum, tibi aeternae retributionis acquires meritiim, et magnificabis mullipliciter in gentibus nomen tuum. Caeterum vt fides huiusmodi, et eius forma Serenitati luae plenius.innotescat, ipsas fecimus pracsentibus annotari, quae tales sunt: Credimus Sanctam Trinitatem , Patrem,