Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

tiuarensi, seu Vlcini, cum Ecclesiis et Parochiis eorum. Si pastores ouium sole geluque pro gregis sui custodia die ac nocte contenli sunt, ut nequa ex eis aut errando pereat, aut ferinis morsibus la­niata rapiatur: quanto sudore, quantaque cura sem­per d esse peruigiles erga gregem Dominicum nos, qui Pastores animarum dicimur, ne in die (di­stricti) examinis pre defidia nostra ante summum Pastorem negligentie reatus (nos) excruciet; unde modo bonorum reverentia subliminores inter ceteros iudicamur. Pallium autem Fraternitati tue more Antecessorum tuorum ad Missarum solemnia cele­branda diebus vite tue tantum modo concedimus. Consecrationem vero successorum tuorum nobis no­strisque successoribus in perpetuum reservantes. Quod Pallium non aliter tibi utendum concedimus, nisi solummodo in die sancte Resurrectionis et As­censionis et Pentecostes, seu in Natalitiis Sancto­rum Apostolorum etB. Joannis Baptiste, nec non et in Assumptione Beate Marie, verum etiam in ordi­natione Suffraganeorum tuorum. Pallium vero sicut a predecessore nostro Domno Gregorio huius alme sedis Presule sancitum est, in secretario induereFra­ternitas tua debet, et ita ad Missarum solemnia pro­ficisci. Et nihil tibi amplius liceat ausu temerarie presumptionis arrogare, quam Decessores, Prede­cessoresque tuos usos esse incognitum non habes. Ne dum in exterorum habitu inordinate aliquid ar­ripitur, ordinate eciam que licere poterant, amit­tantur. Hortamur itaque, ut morum tuorum orna­menta huic conveniant. Quum huius indumenti ho­nor modesla actionum viuacitate servandus est, qua­tenus auctore Domino recte utrobique possis esse conspicuus. Vita tua filiis tuis sit regula in ipsa si Tom. VII. Vol. V. 4

Next

/
Thumbnails
Contents