Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

qua fortitudo illis iniecta est, dirigant, in ea, quod imitentur, aspiciant, in ipsa semper considerando proficiant, ut tuum esse videatur, post Dominum, bene quod vixerint. Cor ergo ne per prospera, que temporaliter blandiuntur, extollant, neque ad­versa deiiciant, nullum apud te locum nullum favor indiscretus inveniat. Misericordem te, prout virtus patitur, omnibus exhibeas, oppressis defen­sio tua iuste subveniat, nullius faciem contra iusti­tiam accipias, ut talis possis esse, qualem Scriptura dicit: Oportet Episcopum irreprehensibilem. Ecce frater karissime inter multa alia ista sunt Sacerdotii, ista sunt Pallii, que si studiose servaveris, quod fo­ris accepisse ostenderis, intus habebis. Sancta Tri­nitas Fraternitatem tuam gracia sue protectionis cir­cumdet, ut post vite huius amaritudinem ad eter­nam simul dulcedinem pervenire mereainur. Scri­ptum per manumGregorii Ypocancellarii DominiBe­nedicti Octavi Pape in Mense Septembri die vice­simo septimo, Indictione YI. Anno Pontificatus eius undecimo. -J- Bene valete." Ex originali. Apud Dan. Farlatum Illyrici S. Tomo VI. fol. 42—3. Civitas Ragusina primitus dicta Lausiurn, a voce Graeca ^inv f quod praecipitium significat, teste Con­stantino Porphyrogeneta. Sede Epidauria Ragusium trans­lata , dici potuit etiam Epidauritana , sicut Spalatensis Sa­lonitana, Antibarensis Dioclena, M* Varadinensis Bicho­riensis. Praefuit A. Episcopus Ragusinus Zachlumiae, Ser­bliae, ac Trebuniae provinciis maritimis; suffraganeis in specie : Catharensi, Antibarensi, et Dolchiniensi, non tamen sine controversia, quam a Spalatino Archiepiscopo pas­sus fuerat.

Next

/
Thumbnails
Contents