Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
Habethocnobile regnumaliud in Urbe, in monte caelio, peramplum et magnificum templum ab orbiculari figura rotundum vulgo nuncupatum, ab eodem magno rege non a fundamentis aedificatum (erat enim -antiquitus Gentilium errore Fauno Cornuto Deo sacrum) sed restitutum, ac eidem Stephano Protomartyri dicatum, illudque et illius censum Gregorius XIII. Pontifex Max. CoIIegio Germanico et Hungarico prouide, ut suo dicemus loco ? perpetua unione connexuit." E Vaticano MSS. archivo. Hospitale istad sequentes suhiit vices: „Quia invalescente porro per Hungariam varia Haeresi, vix aliqui Peregrini ad SS. limina veniebant, id circo Gregorius XIII. PP. anno l578-o eandem domuin Hospitalem cum omnibus suis redditibus et proventibus Collegio Alumnorum Hungarorum in eadem Urbe. a se erecto (quod mox anno 1580. cum Collegio Germanico ad S. Appollinarem univit) in partem fundationis applicuit ea tamen lege, ut erga Peregrinos Hungaros hospitalitatem exerceret; quam et exercuit Peregrinis per triduum prandium liberale dando, usque dum Josephus II. Imperator fundationem illam in Seminarium Pauiae constitutum transfundi non fecit; quo facto et Collegium Apollinare, et Paviense anno 1790. intercidit." Juxta idem MS. Vaticanum. Collegium a Pio VIII. est restitutuni, ast non frequentatur. XX. Benedictus VIIL PP- Vitali Archiepiscopo Ragusino pallium, salutaribus cum monitis, confert. Anno 1023. Benedictus Episcopus Servus Servorum Dei. Dilecto in Christo filio Yitali Archiepiscopo Sancte Epitabritane (Epidauritanae) sedis e civitate Labusidi (Lausio) in regno Lachomii (Zachlumii) etSorbulii (Serbulii, Serbliae) et Tribunia (sive Trebubunia), vel civitate Katarinensi (Cattaro) aut An-