Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
bertatibus confirmamus. Verum quia ipsos, veluti Nobiles exercituantes eiusdem Ecclesiae, a solutione lucri camerae regiae ab antiquo semper exemptos fuisse, fide digno testimonio perhibente cognovimus; ideo nos eosdem ab ipsius lucri camerae dicatione , solutione , et onere, omnifario libertamus, et perpetuis futuris temporibus exemptos fore cognovimus et volumus atque totaliter absolutos. Utque Praediales seu Nobiles dictae Ecclesiae Coloczensis sicuti a popularibus solutionum dicatione sequestrantur, sic praestantiori fulgeant Nominis dignitate, eisdemque et eorum cuilibet authoritate regia, ex nostrae potestatis plenitudine, concedimus , ipsosque hac gratia insignimus speciali, uft semper a modo, ut antea, in cunctis locis et causis, atque casibus ad instar Nobilium regni nostri in iuramento acceptari debeant, et taliter omnino iurare valeant, ac pro tanto, sicut ipsi nobilis titulo decorati, et similiter ad inquisitiones, evocatiolies, statutiones, et ad omnia alia similia, quae iuxta regni nostri ritum fieri cum hominibus regiis solitasunt, pro regiis hominibus huiusmodi tanquam veriNobiles habeantur. Hoc etiam pro eorum statu quietiori gratiose concesso eisdem et indulto, quod quandocunque in Comitatibus Albensi aut de Bodrugh, seu in quolibet alio, in quo simul vel partim consistunt, congregationem generalem, iuxta regni nostri consuetudinem celebrari continget, nunquam ipsi Praediales seu Nobiles praefatae Ecclesiae in eiusmodi congregatione conveniri, iudicari, praescribi, aut alias quomodo libet, impediri debeant, Iudices, Iurati talis congregationis in nullo penitus se ipsos ingerere, et intromittere habeant seu audeant de iisdem. Ipsi tamen Praediales seu