Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

Nobiles deeima quinta die huiusmodi congregatio­nis in villa Honthoka, loco scilicet sedis eorum Judiciariae, pro se et perse, congregationem gene­ralem adunare, omniaque in talibus congregationi­bus solita inter se ipsos efficaciter per se expedire et discutere, cuilibet etiam contra ipsos querulanti condignam iustitiam ministrare teneantur congre­gatione in eadem. Proviso tamen in omnibus et sin­gulis atque salvo, ut ipsi Nobiles seu Praediales uni­versa servitia praefatae Ecclesiae Colocensi, et eius Archiepiscopis et Ministris successoribus perpetuo complere, ministrare, et facere debeant. Nec Ec­clesia, eadem et sui Archiepiscopi et Ministri per hoc in suis iuribus et redditibus diminutionem pati debeat, seu liceat successu temporum aliqualem." E protographo Sigismundi regis Hungariae per manus Eberardi, Episcopi Varadiensis, Anno Domini MCDIX-o XIV. Kal. Novembris sub dupplici sigillo emanato. XVI. Henricus 11. Rex Canonicis Frisingensibus praedium Strasista ad Jluvium Savum donaU Anno 1002. In nomine sanctae et individuae trinitatis Hein­ricus divina favente clementia rex , Noverint omnes fideles nostri presentes scilicet et futuri qualiter nos ob interventum dilectae nostrae coniugis Chu­nigundae reginae fidelisque nostri Gotescalchi Fri­singensis aecclesiae antistitis quoddam praedium Strasista vocatum et quicquid intra tres fluvios Lib-* niza Tabum Zoua in regione Carniola et in Co­mitatu vualtulonis comitis nostri iuris situm est su­per gremiLim sanctae Mariae semper virginis sancti­que Corbiniani ibidem Frisinge corporaliter quies-

Next

/
Thumbnails
Contents