Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

in regno nostro generaliter, vel in aliquibus Prouin­ciis siue Coraitatibus, in quibus fuerint populi mo­nastery supradicti, specialiter collectam aliquam in denarj s , lignis aut victualibus, sicut consuetum est, facere nos contingat, Abbas monastery eiusdem, qniscunque fuerit, pro tempore, Decanus, vel ali­qui Maiores et potiores de fratribus siue oflicialibus ipsius ad nos personaliter accedere debeant; rece­pturi et audituri, ac facturi ordinationem nostram, quam super facto collectarum huiusmodi facere et ordinare nobis videbitur, iuxta qualitatem temporis cum eisdem de misericordiae lenitate, ne populis ipsius Ecclesiae per grauamina liuiusmodi ad nimiam paupertatem, exinanitonem virtutis extremae , reda­ctis, in ea per subtractionem alimentorum diuinae laudis organa suspendantur. Ct igitur praesens no­stra ordinatio, imo iam dudum ordinati negoty sa­lubris innouatio robur obtineat perpetuae firmitatis nec per praedictos eorumdem Comitatuum Judices, Comites seu Reetores, et colleclarum exactores, valeat aliquatenus immutari, praesentes populis di­cti monastery super hoc priuilegium firmitatis per­petuae concessimus literas, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Be­nedicti, Orodiensis Ecclesiae Praepositi, Aulae no­strae Yice Cancellary, dilecti et fidelis nostri. An­no Domini Millesimo ducentesimo septuagesimo, YII-o Idus Nouembris, regni autem nostri anno primo. a Ex originali transumto Leopoldi Regis anno 1691. emanato­Post Novacliium clatae hucdum integrae non fuerunt­ccxxni Idem Stephanus Ciuibus de Zathmar libertates impertitur. SA. Anno 1548. Augustae Vindelicorum 26 die Maii datae sunt literae priuilegiales regiae Maiestatis Fer-

Next

/
Thumbnails
Contents