Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
dinandi manuscriptae, ac sigillo eiusdem munitae impendenti. Quibus literas confirmationales Serenissimi Principis, Domini Lodouici, Regis Hung. praedecessoris sui bonae memoriae , quae tenores literarum Serenissimarum Principum Caroli et Stepliani, similiter Regum Hungar. continebant, quibus mediantibus idem Stepbanus Rex, ciuibus populisque inhabitatoribus oppidi Zathmar concessit, vt dicti oppidani ysdem libertatibus, quibus Albenses perfruere dinoscerentur, lpsi quoque ciues vti et frui possent; ita vt villicum, quem voluerint, inter se eligant, qui omnes causas maior. et minores inter se exortas iudicare possit. Nec tributary aut aly officiales in Zathmar constituti, contra iustitiam eorumdem possint molestare; sed siquid habuerint, cum eisdem coram villico oppidi more prosequatur. Qui si facere iustitiam negligeret, non ciuis, sed ipse villicus in praesentiam Regis citari deberet. Item nec ofliciales, nec aliqui aly extranei in tabernis vinum vendere possint, nec raercatores extranei pannos suos incidendo vendere valeant. Item Sacerdotem, quem voluerint, eligant, qui per Episcopum Dioecesanum per praesentationem eorumdem debeat confirmari, et ipsorum Ecclesia sit exempta a iurisdictione archidiaconi. Item ingruente necessitate ad exercitum regalem proficiscantur, cum sex loricatis, qui esse debeant sub vexillo regio, et cum Rex ad illos venerit, ciues ipsi procurationem eorum vnius tantum diei habeanf, et non ultra. Praeterea, quod de ipsorum vinis nullo in loco tributum soluere teneantur, et forum habeant liberum feriis sextis vtantea. Et insuper quaedam syluaeis per Comitem Woch de Vgocha iussu eiusdem RegisStephani, cuiusprima raeta est etc- Honoratis ciuibus, po-