Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
txcix. Fr. Hermannus Abbas de Altach canonisationern Guntheri Eremitae vrget. A. 1261. Serenissimo in Christo Patri Alexandro vniuersalis Eeclesiae summo Pontifici Frater Hermannus diclus Abbas monastery de Altach Ord. S. Benedicti, Pataviensis Dioecesis cum summa reuerentia pedum oscula beatorum. Significo Sanctitati Vestrae, quod quondam Nobilis quidam Laicus et diues terrenarum rerum, dictus Guntherius , mundi pompa pro amore Domini derelicta, et in monasterio nostro monachus est elFectus, et ibidem sub regimine S. Godehardi, tunc Abbatis nostri, aliquamdiu est laudabiliter conuersatus. Posthec a predicto Abbate petita licentia et obtentaanno Domiui MVIII. instinctu diuino heremi secreta concupiuit, et in eadem heremo per XXXVII. annos tanta vitae austeritate ac multimodo cruciatu labrorum , famis er frigoris pro desiderio patriae coeleslis se aftixit, quod pietas diuina quanti sit meriti in coe!is, frequenter ostendere dignatur ad sepulchrum eius per miracula gloriosa. Commissa fuit itaque mihi et Abbati de Ztrahow Pragensis Dioecesis, ac Praeposito de llinchnach, a felicis recordationis Domino Papa lnnocentio IV. Praedecessore \estro, huiusmodi miraculorum veritas inquirenda, qui duo, quia ego interesse non poteram, processum inquisitionis secundum mandatum Apostolicum habuerunt, cumquo predicto Innocentio PP. per quemdam Magistruin Dionysium, illud negotium ad effectum condignuiu non poterat tunc perduci. Corruscantia igitur crebi a miracula sancti viri Serenissimi Domini Ottocari, inclyti Regis Bohemie et totius populi regionis illius animos ite—