Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

rum excitant et inducunt, vt et gloriam Dei adcor­roborationem fidei christiane pro canonizatione hu­iusmodi sancli reuerendissime Paternitati Vestre pre­ces supplices porrigantur, quibus ego mee parui­tatis preces coniungo, vtpote qui sum et esse debeo testis omnium predictorum = — — Scriptum VIII. Marcy Anno Domini MCCLX. primo. Ex originali Codice M. S. Hermanni Abbatis in archiuo Cae­sareo-Regio Viennae. cc. Collectae Ponti/iciae documentum. A. 1261. Vrbanus IV PP. Magistro Petro de Pontecoruo, Archidiacono Gradiensi, S. A. Nuncio, pecuniam omnem in Hungaria, Bohemia, atque Polonia colle­ctam Venetias mittendam, ibique apud Ecelesiam S. Mauri deponendam , iniungit. Anno MCCLXI. XXVIII. Septemb. Praeceptum lioc suutn iterauit anno 1262. tertia Maj. Ex archiuo vaticano Tomo II. folio 3. CCI. Stepkanus, Junior Hex Hungariae, priuilegium Patris sui Gallo Transyluano Episcopo, anno 1246. concessumtran­scribit ac roborat. A. 1262. Stephanus, Dei gratia iunior Rex Hungariae, Dux TransyJuanus, Dominus Cumanorum, Omni­bus Christi fidelibus praesentem paginam inspectu­ris, Salutem in omnium Saluatore. Justis petentium desideriis praebere assensum, vis amoris, et pietas requirit, hoc idem postulat ordo Juris. Hinc est, quod vniuersorum notitiae harum serie declaramus, quod Tom.VII.VQl. V. 22

Next

/
Thumbnails
Contents