Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

ctam, in eos, contra indultum huiusmodi de facto praedictas sententias promulgatis; quos vt fatigetis laboribus et expensis, interdum ad forenses conuen­tus accedere, quandoque sententiarum nostrarum ex­ecutiones qualescunque sint, auctoritate prolata susci­pere inuitos coinpeliitis, pro vestrae arbitrio volunatis. Quamquamex generali, quod suscepisse dicimini apo­stolicae sedis mandato, teneamini eosdem in suis liber­tatibus et priuilegiis contra prauorum pressuras et molestias defensare. Sicque fit, vt indulgentia con­cessa eis causa solatii et quetis, sit ipsis vobis con­tra ipsam quasi conspirantibus, causa dispendii et laboris. Cum igitur sic in lege dicitur: parum sit in cinitate vixisse, nisi qui illud tueatur, existat; di­gnum ac conuenieus videatur, vt indulgentiae ac priuilegia, quae deuotis ac bene meruis indulgetur, contra praesumptorum audaciam, cum expedit de­fendantur} Yniuersitatem vestram rogamus, mone­mus , et hortamur attente, per apostolica vobis scri­pta in virtute obedientiae districte praecipiendo man­dantes, quatenus priuilegia, indulgentias et liberta­tes eisdem ab apostolica sede concessa ac eorum consuetudines rationabiles, et antiquas, firma et il­libata eis de cetero pro apostolicae sedis et nostra reuerentia obseruantes ab eorum super praemissis coactione ac molejstia penitus quiescatis; ita quod ipsi concessa eis valeant tranquilitate gaudere, ac super hoc per sedem eandem non oporteat aliter prouidere. Datum Viterby Tertia nonas Maii, Pon­tificatus nostri anno Primo." L. S. Nos autem Anofastus, Dei gratia Episeopus, Notum faeimus Vniuersis: Quod nos priuilegium Domini Vrbani quarti Pontificis vidimus builatum, et nulla parte sui vitiatum, sub forma subscripta. In cuius rei testamentum sigillum­nostrum duximus apponendum. L. S." Originales in ar­chiuo camerali.

Next

/
Thumbnails
Contents