Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
CXCIII. Henricus Palatinus litem de particula terrae Barathy Ecclesiae Jaurien. per arbitrium compositam , attestatur A. 1260. Nos 11 enricus Palatinus, Comes Posonien. significamus tenore praesentium, quibus expedit vniuersis: quod Nicolaus Decanus et totum Capitulum Jaurien. Ecclesiae, accej)to a nobis Pristaldo, traxerunt in causam coram nobis \ duarnicos de villaBarathj super.facto terre sue existentis in villa Barathy, super qua contentio motafuit inter parles; cum ipsa causa diucius coram nobis verteretur, tandern partibus volentibus permisimus ipsam per arbitrium bonorum virorum, per partes susceptorum , amicabiliter ordinari 5 postmodum autem partes, ad nos reuerlentes, vnanimi voto dixerunt: quod ipsi Yduarnici de Barathy dedissent terram Ecclesiae Jaurinensi in vna parte metis separatam, nuam quidem terram et metas ad villam Vduarnicorum praefatorum eidem Ecclesiae confirmauimus presentium auctoritate, ct sicut utraque pars nobis retulit, mele ipsius terre sic distinguuntur: Prima igitur meta dicte terre Ecclesieincipit a villa Crucife ror um, et venit ad locum , qui vulgo F i r e s t e I e b r a u r a (?) vocatur, deinde autem veniens transit versus Cherbrod in latitudine, venit ad locum Barathi C olnervocalum, vbi prius villa Barathy residebat. Dehinc autem venit ad locum, qwi vulgo C a t a s to vocatur, qui lotaliter est Ecclesie Jaurien., deinde venit ad P e th le n d , et iuxta Pethlend eundoper magnam viam venit iterum ad villam Cruciferorum, vbi prius incepla fuit, et ibi terminalur. Sj lua autem , quo est eis ab antiquo possessa, est communis cum