Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

sor eius per votum Canonicum, et legitimam ele­ctionem promoveatur, eligaturque per sanctam Si­nodum tui climatis, a Metropolitanis, Abbatibus, et a toto Senatu venerabilique Presbiterorum clero excluso Episcopo Thessalon icensi. Hoc peracto neo­ordinatus, seu promotus Archiepiscopus et Princeps, tenebitur debita cum pompa mittere ad Maiestatem nostram, et post nos ad Imperatores successores nostros, Legatum suum, pro recipiendis Bullis Im­perialibus, Insignibus, Sj mbolis, et stemmate du­cali, in confirmationem, infallibilemque authori­tatis suae assecurationem posse dominari, possidere et regnare in praedictis civitatibus, provinciis et terris et locis, in omnibus causis spiritualibus et temporalibus. Insuper constituimus, tibique damus hic descripta armorum insignia: videlicet: scutum in septem partes divisum ; in medio eius , scutum aureum, cui inest aquila dupplex, alba et nigra, quae significat Emblema Imperiale, cuius capita co­ronata sunt purpureo Imperiali diademate, ex par­te dextra in prima divisione scutum rubrum, in cuius medio videtur turris, significans uiramque Daciam, in secLinda divisione scutum coeleste, cum tribus Burris, qLiarum duae e lateribtis al­bae sunt, media vero aurea, quae indicat Alba­niam supei-iorem ; in tertia seclione scutum album CLim uno Leone, indicante EpyrLim; ex parle ve­ro sinistra in sectione scutLim coelestis coloris cum dupplici cruce aurea, exprimente secundam Panno­niam; in secunda divisione scutum rubrum, in CLULIS medio est caper nigri Coloris, significans Ma­cedoniam: et in tertia sectione scutum viridis co­loris, et in eo duo brachia vestita, stemma au­reum septem margaritis gemmatum tenentia, qLiae

Next

/
Thumbnails
Contents