Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

indicant Thessaliam: duo quoque emicant astra au­rea, unum in media superioris scuti parte, et alterum in inferiori, quae complemeutum syinbo­licum ceterarum terrarum, et provinciarum termi­nant. Super dictis emblematibus apparet crux ere­cla triformis, significans dignitatem summi sacer­dotii, corona Ducali tecta; in dextra eius parte gladius aureus absolutam in temporali authoritatem indicans: e sinislra vero pedum Pastorale, dictans authoritatem in spirituali, quae omnia cooperiun­tur Pileo rubro, longo funiculo cum longis nodis et aureis fimbriis circumplexo, quo caput tuum adornabis comparens in omnibus publicis fuuctio­nibus. Stantibus his omnibus ordinamus, quod Ar­chiepiscopus et Princeps huius throni primae no­strae Justinianeae, eiusque suceessores , si per ali­quod accidens caderent aut incurrerent in quem­dam haeresis, apostasiae, aut profanationis erro­rem, aut in sacrorum Canonum, et Divinorum sanctae Ecclesiae Catholicae et Apostolicae Dogma­tum transgressionem, iudicandi, degradandi et sen­tentiandi sint a sancta sede Apostolica oecumeni­ca, novae Romae, Bizantii. sine excusatione, praetextu, aut contradictione cuiuscunque generis. Curet ilaque Beatitas tua immediate, omnimode et absolute, ut exequaris omnes tibi imperatas et commendatas leges et constitutiones, quae in prae­senti nostro sacro Diplomate continentur sine ullo excusationis aut contradictionis colore. Datum Bi­zantii anno salutis DXXX. mense Augusto, Indi­ctione IX. Belisario viro Clarissimo Duce et con­sule. Flavianus Justinianus in Christo Deo fidelis Rex, et Romanorum Imperator."

Next

/
Thumbnails
Contents