Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
Ecclesiae Ragusii, duximus absoluendum, cjuod ibi 11011 poterat secure morari; et si regressum habet ad illam, mortis sibi periculum imminebat. Ne "vero idem Archiepiscopus iti vituperium ministerii nostri, defectum in temporalibus patiatur, Episcopatum Karleolenseiti et Ecclesiam de llelebum cum omnibus pertinentiis eorum, de beneficentia et liberalitate tua et concessione Ven. Fratris Gulfredi Eborum Archiepiscopi, benigne collatis, de sedis apostolicae benignitate concedimus, ad ipsius indigentiam subleuatidam. Serenitatem regiam raonentes attentius et hortantes, quatenus eundem Archiepiscopum, nostrarum precum obtentu et officii pont ficalis intuitu, recommendatum velis habere; eius necessitati conpacietis , et ipsius aubvenietis paupertati, et dona praesentia per illustrem raunificentiam reddetis ampliora; vt per haec Regi Regum, qui Sacerdos est in aeternum, videaris obsequium exhibere , cura iilud, quod ministris eius impenditur, sibi protestatur impendi. Datuni Ferenti Idilius Maii. Pontificatus nostri anno sexto. (Id est A. 1205.) Nos autem iuxta petitionem Domini Papae praescriptam, ipsi Archiepisc. Ragusino praedictum Episcopatum Karle?lensem de munificentia et liberalitate reg. ei concessimus, mandantes vobis quatenus ei tamquam Pastori et Episcopo Vestro in omnibus intendatis. Teste Domino Cantuarensi Archiepscopo apud Merleb, decimo die Januarii Anno autem 1204. I)c publicis actis rcgum Angliae. Tbomas Rymer: Hagae Comitis ajjucl Neaulmc 1739. Tom. T.