Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

LXXXIV. [nnocentiips III. PP. iura et libertates Cisterciensium B. M. de Monte apostolica sancit auctoritate. Anno 1209. Innocentius Episcopus, Seruus-Seruorum Dei­Dilectis filiis XAbbati Monasterii jVeiusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis. Reiigiosam vitam eligentibus apostolicum conuenit praesidium, ne forte cuiusbbet temerita­tis incursus — aut robur, quod absit, sacrae religio­nis infringat. Eapropter dilecti in Domino filii ve­stris iustis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium, in quo diuino mancipati estis obsequio sub J3eati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti priuilegio commu­nimus. Inprimis siquidem statuentes, vt ordo Mo­nasticus, qui secundum Deum et Beati Benedicti regulam atque Institutionem Cisterciensium fratrum in eodem Monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis temporibus ibidem inuiolabiliter obser­uetur. Praeterea quascunque possessiones, quecun­queBona idem Monaslerium in praesentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, Largitione yegum vel Principum, obla­tione fidelium, seu aliis iustis modis praestante Do­mmo poterit adipisci, firma vobis vestrisque suc­cessoribus et illibata permaneant. In quibus liaec propriis duximus expriinenda vocabulis: Locum ve­strum, in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis, Grangiam, quae vocatur Ukacs, Grangiam, quam habetis in Meny­harth, et Grangiam, quam habetis in Proscingen (Perezne) cum omnibus pertinentiis eius et terris cultis, syluis, aquis, molendinis, pratis, pascuis,

Next

/
Thumbnails
Contents