Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

exactione desistant, eadem praecipimus districtione compelli. Quod si quispiam creditorum eos ad so­lutionem coegerit usurarum, eum ad restitutionem eorum simili coci animaduersione mandamus. Ju­o daeos vero ad remittendas ipsis vsuras per secula­rem compelli praecipimus potestatem, et donec eas remiserint , ao vniuersis Christi fideHbus tam in mercimoniis quam aliis per excommunicationis sen­tentiam iubemus cOmmunionem omnimodam dene­gari. Datum Laterani II. Non. Januar. Pontificatus noitri anno secundo. Id est 1200. Ex originali. De eodem Innoeentio llf. PP. habet Baluzius Tomo lif. fol. 561: „Hic per Gregorium Sanctae Mariae in Aquiro Diaconum Cardinalem, quem Legatum in Vn­gariam destinavit, reformavit pacem inter Ainricum Re­gem ct Andream Fratrero eius Ducem, quorum guerra toturo pene regnuro Vngariae devastabat." IXXXIII Joannes Rex Angliae Bernardo Jiagusino A. Rpiscopo ad in­stantiam Innocentii III. PP. Episcopatum KarleoJensem confert. Anno 1204. Rex etc. Yenerabili.Patri in Christo Charissimo Gotfrido Dei gratia Eborum Archiepiscopo, Joan­nes eadem gratia liex Angliae, Dominus Hyber­niae, Dux Normanniae et Aquitaniae, et Comes Andegauiae, salutem. Literas Domini Papae susce­pimus in haec verba: Innocentius, Episcopus Seruus Seruorum Dei, dilecto filio Johanni Illustri regi Angliae salutem et apostolicam benedictionem. Ad supplicationem in­stantem \ enerab. Fratris Nostri Archiepiscopi Ra­gusini, eum ab cura et solicitudine, qua tenebatur

Next

/
Thumbnails
Contents