Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
aflfectu, opus iniunctae poenitcntiae conuertere possint in opus eleemosynae facien.dae. Ne autem Clerici vel Laici in lioc frustra se doleant aggrauari, sed iam nunc de sua sint quodammodo mercede securi, de omnipotentis Dei misericordia, etBB. ApoStolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa, quam nobis Deus licet indignis ligandi et soluendi contulit, potestate omnibus, qui laborem liuius itineris in personis propriis et expensis subierint., plenam suorum peccatorum, de quibus oris et cordis egerint poenitentiam, veniam indulgemus, et in retributione iustorum salutis aeternae pollicemur augmentum. Eis autem, qui non in personis propriis illuc accesserint, sed in suis tantum expensis iuxta facultatem et qualitatem suam viros idoneos destinauerint lllinc, per annum moraturos adminus, de illis similiter, qui licet in alienis expensis, in propriis tamen personis assumptae peregrinationis laborem impleuerint, plenam suorum concedimus veniam peccalorum. Huius — — esse participes iuxla quantitatem subsidii et deuotionis affectum, omnes, qui ad subventionem ipsius terrae de bonis suis ministrabunt, personasque eorum et bona, ex quo crucem susceperint, — — sub nostra proteclione suscipimus, nec non et sub Archiepiscoporum et omnium Praelatorum Ecclesiae Dei defensione consistunt, statuentes, vt donec de ipsorum obitu vel reditu certissime cognoscatur, integra nianeant, et — — — contra praesumpserint, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita, compescantur. Si qui vero proficiscentium illuc ad praestandas vsuras iuramento tenentur adstricti, creditores eorum per Ecclesiarum Praelatos remittant, eis praestitum iuramentum et ab vsurarum