Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

ad mortem, mortem autem crueis, vt nos ab ae­ternae mortis eriperet cruciatu. Qni clamat — — per se ipsum et dicit: Qui vult post me venire, ab­neget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Ilecepiinus enim litteras Ven. Fratrum nostro­rum Antiocheni et Jerosolymitani Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporum vtriusque Pro­vinciae, et carissimorum in Christo filiorum nostro­rum A. Jerosoljmarum et L. Armenorum ]{eg. illu­strium, similiter et Magistrorum Jerosolymitanoi um Hospitalis e( Militiae templi, quibus nobis exposue­runt necessitates et miserias terrae sanctae asseren­tes inter alia, quod cum hactenus Dominus per di­scordiam Saracenorum , qui se ipsos iinpugnant, Orientali Provinciae pepercisset^ et iam nunc inter eos de pace tractetur, si priusquam redeant ad con­cordiam, congruum subsidium miiteretur, sperent pro certo, quod facile posset hoc tempore orien­talis Provincia liberari. Si autem prius redierint ad concordiam, qiiam subsidium destinetur, timetur ab omnibus, quod residuum terrae Saraceni de fa­cili valeant obtinere, cum peregrinis ad propria iam reuersis terra remanserit et viris et vii ibus de­stituta. Monemus igitur vniuersitatem "Vestram, et et exhortamur in Domino et in remissionem vobis iniungimus peccatorum, quatenus ante oculos cor­dis habentes vexillum crucis, qui potentes sint prae­lium Domini praeliari, et crucem et arma confe­rant, qui non sunt habiles, ad pugnandum in ex­pensis suis secundiim proprias facultates aliquos di­rigant bellatores, nec sit, qui se ab huius obsequio subventionis excuset, quin aliquid saltem modicum propter hoc deuote ac libenter impendat, nisi qui aeternae voluerint esse remunerationis immunes.

Next

/
Thumbnails
Contents