Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
Quicunque eniin eum erubuerit coram hominibus, et ipse illum coram Angelis erubescet. Potestis enim et debitis censiderare vobiscum, quod si Rex aliquis temporalis in captiuitatem fors deveniret, nisi vasalli eius pro liberatione regia non solum res exponerent, sed et personas, non ne cum restitueretur pristinae libertati et acciperet tempus iustitiam iudicandi, proditores eos regios et quasi perfidos et infideles damnabiles iudicaret et excogitaret mortis hactenus inexcogitata tormenta, quibus malos male perderet, et in bona eorum fideles aliquos subrogaret. Nonne similiter Dominus Jesus Christus Rex Regum et Dominus Dominantium, qui corpus et animam nobis contulit, qui nos sanguine pretioso redemit, de ingratitudinis vitio, et velut infidelitatis crimine vos damnabit; si ei eiecto de terra, quam pretio sui sanguinis comparauit, et quasi captiuo in salutiferae crucis ligno detento, neglexeritis subuenire. Sane cum nihil possit omnipotenti resistere, quia tamen fideles suos temporaliter probare disponit in opere, quos aeternaliter iu praedestinatione cognovit praeter arcanum diumi iudicii, quod nulli mortalium datum est posse scrutari, forte misericors Deus, cum iam superabundasset iniquitas refringescente charitate multorum, voluit fidelibus suis occasionem parare salutis, imo saluationis causam praebere, vt qui — — — dimitterent, ipsum omnia in omnibus inuenirent. Cum enim Jerusalem ciuitas illa terestris, secundum interpretationem vocabuli, pacis visio nuncupetur, et ipsa vix iucundam modico tempore pacem potiierit obtinere, promissio pacis — — — profecto transmittit, quae sursum est, mater est nostra, in qua pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, abundat