Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

nicantes in aliquo A. (Andreae) fratri carissimi iri Christo filii nostri (Emerici) Vngarorum regis iliu ­stris, qui scilicet vel llteras sibi dirigerent, aut ab eo reciperent destinatas, vel eidem aliquod consi­lium vel auxilium exhiberent, vel ei in aliquo com­municare praesumerent, de mandato bonae memo­riae Coelestini Papae, praedecessoris nostri, ex­communicationis fuerint vinculo innodati, N. et A. post excommunicationem et inhibitionem apo toli­cam eidem communicare scienter, consiJium et ati­xilium impertiri, et diuina etiam praesumpserunt celebrare. Vnde propter lioc in Hydruntinum et Spalatin. Archiepiscopos, quamuis et illi excommu­nicationi subiaceant, ab eodem loco remuneratio­nis, contra iuris ordinem, in regiae dignitatis prae­iudicium, sunt promoti. Quia vero lantae praesum­ptionis audaciam in iniuriam Dci et contemptum sedis apostolicae attentatam, impunitam relinquere non possumus, nec debemus, fraternitati vestrae per apostolica scripta districte praecipiendo man­damus, quatenus super praemissis inquirentcs dili­gentius veritatem, si rem iia noueritis se habere, praefatos N. et N. eorum electionibus, imo verius intentionibus irritatis, excommuuicalos publice nun­cietis, et vsque ad condignam satisfactionem facia­tis ab omnibus arctius euitari, districtius inhibentes nequis eis obtentu electionum fidelitatem, obedien­tiam vel reuerentiam audeat exhibere. NuIIis literis etc. Quod si omnes etc. Datum Laterani III. kalen­das Januarii.'* Kaprinai MS. sub B. Tom. LIX. nro XXXF.

Next

/
Thumbnails
Contents