Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
LXXIT tierum mercinionialium species, aestimationes, tariffae. An7io 1198. T . ' . ... /SJV" Item sicut m antiquis mstrumentis, priuilegiis, munimentis et scriptis ac libris Strigonien. Capituli vidimus seriatim, quibus omnis fides et certa credentia debet merito adhiberi, mercimoniorum et rerum venalium seu bonorum forensium, de quibus Praeposito et Capitulo Strigoniensis Ecclesiae et religiosis Dominabus Abbatissae et Sanctimonialibus Beatae Yirginis de Insula Strigoniensi tributa solito more debentur, ad soluendum ea tributa, hae sunt aestimationes et laxationes huiusmodi siue tales, de quibus primo decima datur Praeposito Sancti Thomae de Promontorio Strigoniensi, mercator autem de Ruscia veniens, vnius equi siue in Pest, siue Strigonii, siue alibi descendat, et similiter hi, qui pelles deferunt caras, solvunt dimidiam marcam. Item si de Bulgan (Bulgaria?), qui dicitur Marchia (Dioeceseos Quinqueecclesiensis ?) ciues portent vinum (Sirmiense?) siue in Karinis, siue in curribus, de qualibet tunella soluunt duo pondera. Item si homines deMarchia vina deferunt in Strigonium, de viginti tunellis soluunt vnam marcam. Item si vina venalia de quocunque locorum Strigonium deferantur siue de Simighio, siue de Zala, siue de Sukorou, siue etiam iu Pesth, siue in Karina, siue in curru, de qualibet tunella vnum pondus debetur. Item de qualibet Karina de vino Bulgan, tributariis datur vltra tributum sapradictum vnus cubulus de vino. Item si vina de M archia, vel de aliis locis delata Strigonium aliqui extranei, siue in aurifodinam, vel