Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
Aestli, seu Finni, Hungarorum cognali, T/ieodorico, Gothorum Regi, in Pannoniam, succinum mittunt. Seculo V 9 Aestiis Theodoricus Rex. Illoet illo Legatis vestris vementibus, grande vos studium notitiae nostrae liabuisse cognovimus ; ut in Oceani litoribus constituti cum nostra mente iungamini. Svavis nobis admodum grataque petitio, ut ad vos perveniret fama nostra, ad quos nulla potuimus destinare mandata. Amate iam cognitum, quemrequisistis ambienter ignotum. Nam inter tot gentes viam praesumere, non est aliquid facile concupisse. Et ideo salutatione vos affectuosa requirentes, indicamus, succina, quae a vobis per horum portitores data sunt, grato animo fuisse suscepta; quae ad vos Oceani unda descendens franc levissimam, sicut et vestrorum relatio continebat, exportat, sed unde veniat, incognitum vos habere dixerunt, quam ante omnes homines patria vestra offerente suscipitis. Haec quodam Cornelio scribente, legitur in interioribus insulis Oceani ex arboris succo defluens, unde et succinum, dicitur, paulatim solis ardore coalescere. Fit enim sudatile metallum teneritudo perspicua, modo croceo rubens, modo flammea claritate pingvescens ; ut cum in maris fuerit delapsa confinio, aestu alternante purgata , vestris littoribus tradatur exposita. Quod iudicavimus indicandum, ne omnino putetis notitiam nostram fugere, quod occultum creditis vos