Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

habeve. Proinde requirito nos saepius per vias, quas amor vester aperuit: quia semper prodest divitum regum acquisita concordia; qui dum parvo munere leniuntur, maiore semper compensatione prospiciunt. Aliqua vobis etiam perLegatos vestros mandavimus; per quos , quae grata esse debeant, nos destinasse declaramus." Cassiodorus Variorum Jib. V. epist. 2. — Fuerafit Fimii ad lacum Peipus (llmen) Gothorum ad Istrum accolae, ut id docet nutnus VoJusiani Imperatoris apud Banduriuin Bibliothecae Num. p. 81. HisHunorum irruptione in Pan­noniam Saviam abductis, Finni Aestbiam usque penetra­runt, sociorum quondam memoriam retinentes. Finnos Hungarorum cognatos linguae aftinitas prodit: „Livonum , Aestiorum, Ingrorum , Finnoruin, Careliorum, Lappo­num, Permiorum, Scheremissoruin, Morduinorum, Vo­tiacorum, et Syranorum linguae sibi persimiles sunt: ac tametsi in nonnullis varient, satis tamen argumento esse possunt, ad communem horum populorum originem com­monstrandam. Quamquam autem Hungari per Russos ac Polonos a Finnici corporis gentibus magno intervallo se­parentur, similitudo tamen linguae , quae sese manifestis indiciis prodit, affatim declarat, utrosque eiusdem in prin­cipio originis fuisse, praesertiin, quod in iisdem regioni­bus, ex quibus Hungari prodiere, etiam nunc reliquiae Finnorum reperiuntur." Lomonosovius genere Russus in Annal. Veter. Russor. edit. Rigen. Anno 1768. pag. 39. Ratione hac censuitnus Tbeodorici Gothorum regis literas res nostras concernere. II. Justinianus Imperator Archiepiscopen Syrtniensern in urbem suam Justlriianaeam primarn cum rnultis praerogatiuis transfert. Anno 530. Imperator Caesar Flavius Juslinianus, Alema­nicus, Gothicus'', Francicus, Germanicus, Anticus,

Next

/
Thumbnails
Contents