Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
rario, qui eos tuebatur, decertans, Johanne, praedicto regis Pristaldo existente, cum iuramento iterum Vaciae recuperauit. Anno post modum ab Incarnatione Domini Millesimo centesirno trigesimo nono, Indictione secunda, epacta decima nona concurrente, sexta vero kalendas Augus^ Alexandro Abbate mortuo, iidem, quos praenominauimus, reiterata praesumptione fugientes, in eosdem Camerarios regis transiuerunt, quos Abbas Cryspinus coram Archiepiscopo Feliciano cum Bolerado, qui eos tuebatur, decertans cum iuramento receperat. Quapropter indignans idem Abbas C. ab Alexandro tertius, cum eodem Burgino coram rege B. suisque Principibus, tam Episcopis quam Comitibus, Feliciano scilicet Archiepiscopo Maredino (?) Episcopo Vaciensi, Petro Vesprimiensi, Barano Vltrasyluano, Episcopis existentibus, priori illos seruituti redigens, Ecclesiae restituit. Placuit igitur Domino F. Archiepiscopo, quod priuilegium, hoc scilicet, vt si de caetero homines illi simile conarentur excitare placitum, per testimonium praesentis priuilegii adnihilarentur, et vt in posterum hanc firmitatem praeberent tcstimonii, sigillo regiae potestatis sunt insignita. Caeterum significan. tam praesentibus quam futuris, quod accedentes ad nostram praesentiam Noblles viri de genere Hunt-Paznan, Petrus et Ders, filii Hont Comitis, Erney filius St. Comitis dixerunt: quod licet Patres ipsorum quasdam possessiones suas in extremis sanctissimae Ecclesiae Beati Stephani de Bozouk ob remedium animarum suarum donassent, quia tamen super his priuilegia authentia non emanauerant, praedictas possessiones, quas insertas nominatim exponimus, priuilegio nostre magnjtudinis humiliter petierunt antedictae Ec-