Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
clesiae roborari, Possessionum igitur praedictariuu liaec sunt nomina: Hunt C. donavit villam Konszka haereditariam; item villam Pribel, quam a quodani Nobile, nomine Murkep, sicut id filio suo Petro referente cognouimus, receperat in concambium pro villa sua haereditaria inferiori WerboukfWerbouch) sub eisdem signis et terminis, tam in terra arabili, quam in siluis et nemoribus, sicut antiquitus ab ipso Nobile sunt possessa. Item Stephanus Comes donauit villam Dominyk haereditariam cum duabus pulsationibus praedictae Ecclesiae sub antiquis metis et terminis similiter perpetuo possidendam. Nos etiam de celsitudine nostrae magnitudinis ob deuotionem, quam erga Beatum Stephanum regem, regni nostri defensatorem et tutorem habemus, terras videlicet. Terpen et Badon a Castro Hunt alienatas et exemptas sub metis, quibus ipsum castrum praedictas terras dignoscitur possedisse, in perpetuam eleemosynam nostram et haeredum nostrorum praedictae Ecclesiae de Bozouk contulimus, perpetuo possidendas. Volumus insuper de gratia nostra speciali, quod populus praedicti monasterii cuiusuis conditionis, nullus iudicum iudicare praesumat in omnibus causis, non Judex Curiae nostrae pro tempore coustitutus, vel Praelatus Ecclesiae memoratae. Nos igitur iustis petitionibus fauorabiles esse volentes, vt praediximus, tam praedictum priuilegium antiquum, quam nostras donationes et Nobilium praedictorum ratas habentes et acceptas de verjjo ad verbum praesentibus inseri faciendo authoritate praesentium literarum nostrarum confirmamus dupplicis sigilli nostri munimine roborando. Datum per Manus Magistri Fartasii, Electi Albensis, Aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fide^