Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
eiusdem moutis paroehia tendit, qua Bavaria Jimitatur. Mediantibus itaque et communi Principum aspirante suffragio , pactum est, ut Dux Boemiae, Wratislaus, et frater ejus Conradus, supra dicto Pragensi Episcopo, fratri suo, parochiam iudiciario ordine requisitam, ei redderent. Pro inde Nos rogatu ejusdem episcopi, rationabiliter inducti, Pragensis Episcopatus reintegrationem nostrae imperialis auctoritatis edicto, illi et successoribus ejus, confirmamus, et stabilimus, inviolabiliter decernentes, ne vlla post haec conditionis persona, vel ulla societas hominum, Pragensi Ecclesiae quisquam sui juris in praenotatis terminis alienare praesumat. Cujus redintegrationis et confirmationis auctoritas vt omni anno stabilis et inconcussa permaneat, hanc cartam inde conscribi, quam (sicut infra apparet) manu propria laborantes impressione signi nostri, iussimus insigniri. Data III. Calendas Maji. Anno Dom. Incarnat. MLXXVI. Indictione IX. Anno autem Domini Heinrici, regni quidem XXXII. Imperii vero III. Signum Domini Henrici tertii Imperatoris Augusti, quod ego vidi ipsum Caesarem suis manibus annotantem in privilegio Pragensis Episcopatus (Monogramma). Ita Cosmas Pragensis edit. Menken p. 2087—2060. Confirmavit hoc privilegium Victor III. Papa, insinuatum Cod. Dipl. Tomo VII. Vol. I. p. 132, LXXI. Epistolae Colomarini regis Hungariae ad Vita~ lem Michaelem Ducem Venetorum directae fragmentum d. a circ. 1103. C. — divina favente ac gubernante clementia Ungarorum Rex, V. (Vitali) Michaeli strenuissi-