Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

mo venetorum duci, sui&que optimatibus salutem amicitiasque perpetuas. Cum scriptura quotidie clamet dicens: viam majorum non esse deseren­dam, mirum est, super liis qui aliam existi­mant— fore capiendam , quapropter vobis litteras kas studemus legare , referentes nos, vestros secuti antecessores, (quos) nostri inter sehabuerunt, ami­citias cupere sempiternas, verum quando nec litte­ris nec legato vestris, uti petiveratis, respondimus petitionibus, ideo vero minime arbitrari oportet, hoc fastu doloue fecisse, sed ob commodum atque vtilitatem nec non (pacti ?) stabilitatem distulisse. Rati namque sumus, hoc minus firmum fore, si sine totius regni consilio faclum esset. Quare nunc vobisquod quesiveratis, firmius totius regni voiun­tate non solum litteris, verum etiam proprio lega­to confessum reddere curamus, vestra igitur ve­strorumque procerum noscat prudentia, nos no­strumque regnum vestrorumque amori in disso­lubili vinculo necti desiderare, unde quia cuncta , que dicere cupimus, scribere ob legentis fastidium nequimus, iccirco talem studemus mandare nun­cium, verbo cujus non detrectetis adhibere audi­tum atque studium; sed ut nostris propriis non dubitetis obtemperare vocibus : attamen pauca eti­am litteris insinuare laboramus, volumus equidem ob stabilitatis firmamentum inter nos atque vos , nostros vestrosque majores merum fieri sacramen­tum quo (tale?) habere ac facere cum necessarium fuerit, vicissim valeamus , augmentum firmius non constat magisque perp£tuum, quod undique vin­citur firmissimo ligamento, quam quod debilioris sustinetur fundamento. Ergo quam — — man­da mus ad periectam executionem, qui voto since— ro omni nixu animi aminicula (vestrae ?) polenlic

Next

/
Thumbnails
Contents