Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

postea aritecessorum suorum consensu, sola do­minantium potestate, sub inthronizizato intra termi­nos ejus novo Episcopo, divisus esset et imminu­tus. Qui , cum Moguntiae coram legatis Aposto­licae Sedis, praesentibus nobis ac plerisque re­gni nostri optimatibus, tandem querimoniain in­tulisset, ab Archiepiscopo Wezlone Moguntino, Sigemino Coloniensi, Egilberto Treverensi, Lie­maro Bremensi, ab Episcopis quoque Liederico Virdunensi, Conrado Traiectensi, Udalrico Eiste­tensi, Ottone Ratisbonensi, cum assensu Laico­rum , Ducis Boemorum Wratislai et fratris ejus Conradi, Ducis Friderici, Ducis Lutoldi, Palati­ni Coinitis Rapotae, et omnium, qui ibidem con­venerant, primitiva illa parochia^ cum omni ter ­minorum suorum ambitu, Pragensi sedi est adju­dicata. Termini autem ejus occidentem versus hi sunt: Jugast, quae tendit admedium fluminis Chu­bo. Zedlea (alias Zecza) et Luisena, et Dasena, Liutomerici, Lemuzi, usque sylvam, qua Boemia limitatur. Deinde ad Aquilonem hi sunt termini: Psovane Chonuati et altera Hrovatizlane, Fre­bovane, Poborane , Dedossene , usque ad mediam sylvam Milcianorum (Misniae) occurrunt termini. Inde ad orientem hos fluvios habet terminos: Bug scilicet et Ztir cum Cracova civitate, provin­ciaque, cui Wag nomen est, cum omni­bus regionibus ad praedictam urbem pertinenti­bus, quae Krakova est. Inde Ungarorum 1 i­mitibus additis usque ad montes, qui­bus nomen est Teitri (Tatra) d i 1 a t a p r o­cedit. Deinde in ea parte, quae meri­diem respicit, addita regioneMoravia, usque ad fluvium, cui nomem est W a g, et ad mediam sylvam, cui nomen est Mure, et

Next

/
Thumbnails
Contents